monumenta.ch > Plinius > sectio 216

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 216
{XXXVII} Et abunde satu cultuque arborum tractato, quoniam de palmis et cytiso in peregrinis arboribus adfatim diximus, ne quid desit, indicanda reliqua natura est magno opere pertinens ad omnia ea. infestantur namque et arbores morbis. quid enim genitum caret his malis? et silvestrium quidem perniciosos negant esse vexarique tantum grandine in germinatione aut flore, aduri quoque fervore aut flatu frigidiore, praepostero die, nam suo frigora etiam prosunt, ut diximus.